monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 76, 3
Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor, et Rapsaces, et Nabuzardan, et Holofernes in te occidantur, NUNQUAM nostra auxilia postulares, si in te viverint. Sed quia illi mortui sunt, et cum Zorobabel, et cum Iesu filio Iosedec Sacerdote magno , cum Ezra quoque, et Neemia ruinas Ierusalem aedificare coepisti; nec mittis mercedes in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in coelestibus paras, idcirco nostras appetis amicitias, quos Christi famulos arbitraris. Sanctam filiam meam Theodoram, sororem beatae memoriae Lucinii, per se commendatam, meo sermone commendo, ut in coepto itinere non lassetur; ut ad Terram sanctam multo per eremum labore perveniat: ut non putet perfectam esse virtutem exisse de Aegypto; sed per innumerabiles insidias ad montem Nabo, et ad Iordanem fluvium pervenire : ut accipiat secundam in Galgala circumcisionem: ut illi Iericho corruat, sacerdotalium tubarum subversa clangoribus: ut iuguletur Adonisedec: ut Hai, et Azor pulcherrimae quondam corruant civitates . Fratres qui nobiscum in Monasterio sunt, te salutant. Sanctos qui nos diligere dignantur , per te oppido salutamus.